Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXVIII iunius MMXXVI
AR MMMMCDLXXVIII: Ingens Macularum Solarium Coetus
Kredit za sliku & autorska prava: Alfredo Vidal Pérez
Explicatio: Hoc ipso tempore unus ex maximis macularum solarium coetibus, qui his proximis annis observati sunt, per discum Solis transit. Regio activa AR MMMMCDLXXVIII non modo magnitudine excellit, sed etiam vehementer agitatur: campi eius magnetici implicati ingentes nubium particularum moles per Systema Solare emittere possunt. Nonnullae ex his eiectionibus massae coronalis (CMEs) etiam Terram attingere possunt. Si tempestates solares vehementissimae fiant, satellites circa Terram versantes perturbari possunt, atmosphaera terrestris leviter deformari, atque retia electrica nimios fluctus electricos accipere. Cum autem hae particulae in superiores atmosphaerae regiones incidunt, pulcherrimae aurorae in caelo apparent. In hac imagine, paucis ante diebus Barcinone in Hispania luce visibili capta, conspicitur AR MMMMCDLXXVIII una cum obscuris maculis solaribus. Fere aeque magna ac AR MMMCCCLXIV, quae anno MMXXIV observata est, haec regio tam ampla est ut etiam solis oculis videri possit, dummodo vitra ad eclipses solares tuto observandas destinata adhibeantur. Per hanc hebdomadem caelestium rerum studiosi toto orbe terrarum non solum AR MMMMCDLXXVIII interdiu observabunt, sed etiam nocturno tempore oculos ad caelum convertent, ut splendidas auroras, ab hac regione excitatas, contemplentur.
Imago crastina: Ventus Supergalacticus
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin