Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XIX oktobris MMXXVI
"Clavis Musica": Fons Radiophonicus Insolitus, Radiis X Ferbens
Credita imaginis et iura auctoralia : X-ray: NASA/CXC/INAF-IRA/A. Botteon et al.; Infrared: UKIDSS-GPS; Radio: ASTRON/LOFAR; Image processing: NASA/CXC/SAO/N. Wolk
Explicatio: Quid est "Clavis Musica" (Anglice *Treble Clef*)? Haec structura radiophonica insolita plus quam duo miliones annorum lucis patet et notam musicam vulgatam refert; lux autem eius visibilis a Via Lactea nostra celatur. Cum anno MMIV investigaretur, natura obiecti VLSS J0318.9+5755 — cui nomen "Clavis Musica" inditum est — ignota mansit. Observationes autem recentes, ab Observatorio Radiorum X *Chandra* et instrumento *eROSITA* factae, hanc opinionem suaserunt: nubes centralis particularum onustarum, quae "Clavis Musica" vocatur, olim a foramine nigro permagno, in centro galaxiae sito, eiecta est. Postquam emissio radiophonica ab his particulis orta evanuit, fieri potest ut illae iterum excitatae sint ab unda impulsa, quae ex concursu duorum cumulorum galaxiarum orta est. Imago composita hic exhibita emissionem radiophonicam colore rubro, radios autem X nuper detectos colore caeruleo depingit. Obiecta insolita, qualis est "Clavis Musica", hominibus indicia inopinata praebent de ratione qua cumuli galaxiarum inter se agunt, necnon de universa evolutione universi nostri.
Imago crastina: Iris inversa
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin