Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XX oktobris MMXXVI

Arcus Caelestis in Forma Flabelli, Contra Solem Visus

Credita imaginis et iura auctoralia : Aurelia degli Esposti


Explicatio: Hic arcus caelestis insolitus est. Primum, non est integer, sed tantum in spatio flabelliformi a sole illuminato apparet — quod tamen per se non admodum mirum est. Quod vero maxime mirum videtur, est locus ficticius Solis. Sol enim ante te, paulo infra illos colles, esse videtur — sed re vera ibi non est. Non ita enim arcus caelestes fiunt. Illi enim ex luce ab imbre cadente retro reflexa oriuntur; ergo Sol re vera post te situs esse debet. In hoc casu, spatia inter nubes, prope Solem occidentem, radios per totum caelum transire permiserunt, ita ut in parte adversa confluere viderentur; hoc phaenomenon insolitum "radii anticrepusculares" vocatur. Haec imago, telephono gestabili capta, proxima hebdomade tempore solis occasus in Presenzano (Italia) facta est. Hic arcus, qui quasi inversus apparet, animadversus est dum vestimenta lota ad siccandum suspendebantur.


Imago crastina: Spatium apertum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy