Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


IV novembris MMXXVI

Galaxia non adeo abscondita: IC 342

Credita imaginis et iura auctoralia : Artem Mironov


Explicatio: Ecce IC 342, Galaxia Abscondita! Imago hodierna per planum Viae Lacteae — per omnes eius nubes gasosas, pulverem, stellasque — penetrat, ut hanc galaxiam spiralem in lucem proferat. IC 342 (sive Caldwell 5) est unum ex clarissimis membris gregis galaxiarum IC 342/Maffei. Hic grex, circiter decem miliones annorum lucis distans, satis prope iacet "Gregi Locali," in quo Via Lactea nostra continetur. Quia materia in Via Lactea — densa et pulverulenta — quae inter nos et illam galaxiam interiacet, non satis accurate aestimata est, errores de historia ipsius IC 342 orti sunt; inter quos etiam opinio exstat hanc galaxiam e Gregi Locali eiectam esse. In ipsa IC 342 pulveris nubes inveniuntur, quae interdum lucem a gaso hydrogenii emissam obscurant; hoc autem indicat ibi adesse stellas iuvenes et splendidas. Tabulae camporum magneticorum in IC 342 demonstrant hos campos fortasse magnopere conferre ad solvendum unum ex maximis aenigmatibus galaxiarum: quomodo scilicet brachia spiralia formentur?


Imago crastina: Spatium apertum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy