Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


V novembris MMXXVI

Enceladus in Umbra

Credita imaginis et iura auctoralia : Cassini Imaging Team, SSI, JPL, ESA, NASA


Explicatio: Enceladus, unum ex corporibus caelestibus Systematis Solaris maxime allicientibus, in hac imagine a speculatro spatiale *Cassini* die I mensis Novembris anno MMIX capta, a Sole ex adverso illuminatur. Haec lux insignis columnas materiae patefacit, quae e polo australi huius lunae Saturni — cuius diameter quingentorum chiliometrorum est — continenter in spatium eiciuntur. Hae columnae glaciales, quas *Cassini* anno MMV detexit, verisimiliter cum oceano sub cortice glaciali Enceladi iacente coniunctae sunt. Materiam directe in anulum Saturni "E" — qui exterior est et tenuis — suppeditant, atque superficiem Enceladi ita reddunt ut lucem aeque ac nix reflectat. Per totam scaenam, anuli glaciales Saturni lucem solarem in instrumenta photographica speculatri *Cassini* spargunt. Ultra anulos (ad dextram inferiorem), pars obscura lunae Pandorae — cuius diameter octoginta chiliometrorum est — luce a Saturno reflexa leviter illustratur.


Imago crastina: Elementa picturae in spatio



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy