Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


I augusti MMXXVI

Luna Cervina et Cingulum Veneris

Credita imaginis et iura auctoralia : Branko Nadj


Explicatio: Luna Cervina est nomen traditum Lunae plenae mensis Iulii. In hac imagine maris Adriatici atque caeli variis coloribus fulgentis, die XXVIII mensis Iulii e Curicta (insula ad litus Croatiae sita) capta, Luna Cervina plena super montes longinquos oriri incipit. Quoniam Luna plena oritur dum Sol occidit, umbra quoque Telluris in scaenam crepuscularem ascendit, velut fascia grisea diffusa supra montuosum horizontem ad meridiem orientalem extensa. Supra umbram Telluris eminet arcus roseo colore suffusus, qui contra crepusculum apparet. Haec tenuiter colorata zona lucis Solaris retro dispersae vulgo Cingulum Veneris appellatur. Dum autem eundem orientalem horizontem cum umbra atmosphaerica Telluris atque Cingulo Veneris participat, haec Luna Cervina plena quasi novae Lunae adventum praeparare videtur. Luna nova die XII mensis Augusti umbram suam in Tellurem iniciet, cum exspectatissima eclipsis Solaris totalis fiet.


Imago crastina: Ignis et iris



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy