Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXIX iulius MMXXVI
Psyche auxilium gravitatis a Marte accipit
Credita imaginis et iura auctoralia : NASA/JPL-Caltech/ASU/True Story Films Text: Keighley Rockcliffe (NASA GSFC, UMBC CSST, CRESST II)
Explicatio: Corpora Systematis Solaris explorationem spatii profundi maiore cum efficientia quoad usum combustibilis efficiunt. Hodiernum video ostendit quomodo navis spatialis Psyche, ope gravitatis Martis mense Maio anni MMXXVI accepta, celeritatem auxerit atque cursum suum mutaverit minimo combustibili consumpto. Mars circa Solem mediocri celeritate fere LXXXVII milia chiliometrorum per horam movetur. Motus eius orbitalis una cum vi gravitatis effecit ut Mars navem Psyche secum quasi traheret, eius celeritate aucta. Auxilia gravitatis iam inde a missione Luna III anno MCMLIX adhibita sunt, ut naves spatiales, sicut Voyager et Cassini, longius pervenirent quam sola vi combustibilis efficere possent. Hoc auxilium navigationis iter navis Psyche ad asteroidem Psyche promovit, quem anno MMXXIX attinget. Dum Martem praeteribat, instrumenta scientifica exploravit quibus compositio atque campus magneticus asteroides investigabuntur. Haec est prima missio ad asteroidem spectans quem astronomi ex metallo maxima ex parte constitutum esse putant, non e saxo aut glacie. Tale metallum inter praecipuas materias numeratur ex quibus planetae olim formati sunt.
Imago crastina: Sol ruber
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin