Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXVIII oktobris MMXXVI

Occultatio Mutua Ganymedis et Io

Credita imaginis et iura auctoralia : Michael Wong


Explicatio: Iuppiter est inter planetas minime solos in Systemate Solari, quod ad satellites naturales attinet. Nam usque adhuc centum quindecim lunae inventae sunt quae Iovem circumeunt! (Saturnus plurimas habet, scilicet ducentas nonaginta tres — sed quis numerat?) Ganymedes et Io, duae ex lunis Iovis Galileanis, die XX mensis Octobris anno MMXXVI in caelo convenerunt. Pellicula hodierna hunc congressum exhibet, in quo Ganymedes lunam Io paulisper obtegit. Hic eventus — cum corpus caeleste ante aliud transit, illud vel omnino vel ex parte occultans — "occultatio mutua" appellatur. Tales occultationes inter lunas Galileanas raro cernuntur, quippe quae postulant ut orbitae earum ex Terra secundum planum earum videantur. Hoc fit semel in sex annis, cum Iuppiter ad aequinoctium pervenit et minus "inclinatus" videtur. Praeterea, Ganymedes umbram suam in partem dextram Iovis iacit. Si qua creatura ficticia in Iove habitaret et intra hanc umbram versaretur, defectum Solis experiretur!


Imago crastina: Planeta cornua gerit



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy