Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXVII martius MMXXVI
Hickson XLIV in Leone
Credita imaginis et iura auctoralia: Peter Kennett
Explicatio: Caelos perquirens ad galaxias inveniendae, astronomus Canadensis Paulus Hickson cum collegis circiter centum greges compactos galaxiarum repperit, qui nunc apte Greges Compacti Hicksoniani appellantur. Quattuor galaxiae insignes, quae in hac imagine telescopica conspiciuntur, unum ex his gregibus constituunt, Hickson XLIV. Hic grex galaxiarum circiter centum miliones annorum lucis abest, longe ultra stellas Viae Lacteae in primo plano, versus constellationem vernam septentrionalem Leonem. Duae galaxiae spirales in medio imaginis sunt NGC MMMCXC, margine visa cum distinctis et distortis venis pulveris, et NGC MMMCLXXXVII forma litterae S. Cum clara galaxia elliptica NGC MMMCXCIII (ad sinistram) etiam ut Arp CCCXVI cognoscuntur. Galaxia spiralis in angulo inferiore dextro est NGC MMMCLXXXV, quartum membrum huius gregis. Sicut aliae galaxiae in gregibus Hicksonianis, hae signa distortionis atque formationis stellarum auctae ostendunt, indicia contentionis gravitatis quae tandem in coniunctionem galaxiarum per tempora cosmica ducet. Processus coniunctionis nunc intellegitur pars ordinaria evolutionis galaxiarum esse, etiam Viae Lacteae nostrae. Ad comparationem magnitudinis, NGC MMMCXC circiter septuaginta quinque milia annorum lucis lata est ad aestimatam distantiam Hicksonis XLIV.
Imago crastina: Altitudines extremas attingens
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin