Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXVII iulius MMXXVI
NGC 7635: Nebula Bullae
Credita imaginis et iura auctoralia : Paweł Piechnik
Explicatio: Quomodo coacervationes galaxiarum oriuntur? Quia universum nostrum tam lente mutatur ut eius evolutionem oculis sequi nequeamus, simulationes computatrales multo celeriores efficiuntur, quibus haec processus investigari possint. Inter celeberrimas est TNG50, pars consilii IllustrisTNG, quod notissimam simulationem Illustris ampliat atque perficit. Prima pars huius animationis gas cosmicum, maxima ex parte hydrogenium, ostendit, dum ab universo primordiali usque ad aetatem nostram paulatim in galaxias earumque coacervationes convertitur. Colores clariores gas celerius motum significant. Universo sensim evolvente, gas in puteos gravitatorios delabitur; galaxiae oriuntur et circum axem suum vertuntur; inter se colliduntur atque coalescunt; simul autem in centris galaxiarum foramina nigra nascuntur, quae gas circumiectum ingenti celeritate eiciunt. Altera pars animationis ad stellas observandas transit atque demonstrat quomodo coacervatio galaxiarum paulatim constituatur, una cum rivis stellaribus per spatium extensis. Effluxus materiae e foraminibus nigris in simulatione TNG50 mirum in modum multiplex apparet, cuius proprietates nunc cum observationibus universi veri diligenter conferuntur. Investigatio quomodo gas in universo primordiali coalesceret adiuvat ut humanitas melius intellegat quomodo Terra nostra, Sol atque totum Systema Solare initio ortum habuerint.
Imago crastina: Bulla spatii arcana
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin