Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXVII aprilis MMXXVI
Cometes RIII PanSTARRS post Vestigia Satellitum
Credita imaginis et iura auctoralia: Uli FehrExplicatio: Potesne cometen invenire? Alicubi in hac rete vestigiorum satellitum latet Cometes C/MMXXV RIII (PanSTARRS), clarus hospes per interiores regiones Systematis Solaris transiens. Satellites autem circa Terram volitantes hic tantum ut longae lineae apparent propter expositionem camerae diuturnam, quae hoc in casu plus quam decem minuta duravit. Contra, oculis nostris satellites plerumque velut puncta videntur, lente per caelum nocturnum labentia atque lumine Solis reflexo splendentia — maxime paulo post solis occasum aut ante ortum. Imago praebita ante solis ortum abhinc duas hebdomades e Bavaria Germaniae capta est. Nunc quoque Cometes RIII PanSTARRS difficulter conspicitur alia de causa: Soli enim angulariter valde proximus est. Cum vero cometes Solem praeteribit, proximis hebdomadibus ex caelo hemisphaerii australis optime videri poterit, quamquam tum iam versus spatia interstellaria recedet atque paulatim languescet. Quodsi cometen adhuc non invenisti, ne desperes; attentius inspice paulo supra medium imaginis.
Imago crastina: Montes cometarii
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin