Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXVI maius MMXXVI

NGC MMMDCLX et Galaxia Burçiniana

Kredit za sliku & autorska prava: Adam Block, El Sauce Obs.


Explicatio: Galaxia superior fortasse pulchrior aspectu videtur, inferior tamen multo insolentior est. Galaxia supra posita, quae NGC MMMDCLX appellatur, galaxiae nostrae Lacteae similis est, quoniam complures bracchia spiralia caerulea lucentia atque vectem centralem stellarum, pulveris et gasi continet. In imagine alta et coloribus plena, quae hic exhibetur, forte etiam capta est SN MMXXVIcff, supernova paulo ad dextram partis centralis reperta. Longius autem in distantia conspicitur galaxia inferior, quae vulgo “Galaxia Burçiniana” dicitur, sed in catalogo LEDA 1000714 appellatur. Huius galaxiae centrum veteris galaxiae ellipticae simile esse videtur, sed mirum in modum non uno, sed duobus anulis stellarum circumdatur. Quae causa Galaxiam Burçinianam formaverit adhuc mysterium manet atque argumentum investigationum permanet; verisimile tamen est eam ex accretione unius aut plurium galaxiarum minorum ortam esse.


Imago crastina: Spatium apertum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy