Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXVI iunius MMXXVI

Via Lactea more urbano

Kredit za sliku & autorska prava: Shingoo Lee


Explicatio: In conspectu cosmico, quem oculis tuis numquam contemplari posses, Via Lactea super urbem Seul in Corea Meridiana per noctem arcuata extenditur. Mirum est quod, quamvis urbs innumeris luminibus fulgeat, imago tamen partem centralem tenuiter radiantem galaxiae nostrae atque nubes pulveris obscuri revelat. Ut nimia luminis urbani contaminatio superaretur atque tenuissima caeli vestigia una expositione caperentur, adhibitum est colum infrarubrum. Quamquam id maxime radios infrarubros transmittit, partem quoque luminis visibilis permittit, ita ut species imaginis naturali similis maneat. Prospectus hic ex horto Ttukseom Hangang urbis Seul conspicitur. In parte anteriore fluvius Han cum ponte ferriviario splendide illuminato apparet; procul autem attollitur turris Lotte World Tower, centum viginti tres tabulata habens atque altissimum aedificium Coreae Meridianae.


Imago crastina: Hebdomadis lumen



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy