Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXVI ianuarius MMXXVI
NGC LV: Galaxia Nebularum
Credita imaginis et iura auctoralia: Wolfgang Promper; Text: Ogetay Kayali (MTU)
Explicatio: Num nebulas in aliis galaxiis conspicere possumus? Possumus quidem — si recte spectamus. Nubes hydrogenii atque oxygenii lumen certis coloribus emittunt; quibus separatis, astronomi et astrophotographi structuras patefacere valent quae alioquin nimis tenues essent ad videndum. Haec imago, per quinquaginta horas collecta, hydrogenium candens (rubrum) et oxygenium (caeruleum) per totam galaxiam NGC LV ostendit, quae fere ex latere cernitur. Galaxia haec, etiam Series Margaritarum appellata, saepe cum Magellana Maiore, satellite Viae Lacteae nostrae, comparatur, quamquam NGC LV multo longius abest — circiter sex et dimidium milionum annorum lucis. Ex imagine emergit dispersa multitudo nebularum emissivarum, intra et interdum supra discum pulverulentum galaxiae positarum, quae regiones procul positas, ubi stellae oriuntur, diligenter ostendunt.
Imago crastina: Thesauri Orionis
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin