Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXVI aprilis MMXXVI

Monstrum Montis Mystici Destruitur

Credita imaginis et iura auctoralia: Hubble, NASA, ESA; Processing & License: Judy Schmidt


Explicatio: Intra caput huius monstri interstellaris latet stella quae illud paulatim destruit. Haec ingens bestia, re vera series inanimata columnarum gasi pulverisque, per multos annos lucis extenditur. Stella in capite posita per opacum pulverem interstellarem ipsa videri non potest, sed partim erumpit emittendo contrarios radios particularum energeticorum, quos iactus Herbig-Haro appellant. Circiter MMMMMMMD annos lucis in Nebula Carinae sita atque vulgo Mons Mysticus nuncupata, species harum columnarum a pulvere obscuro dominatur, quamquam maxime ex puro hydrogeneo constant. Imago proposita Telescopio Spatiali Hubble capta est. Per has columnas lux vehemens ventique stellarum ingentium nuper formarum cunabula stellaria pulverea, in quibus ortae sunt, evaporant atque dispergunt. Intra pauca miliones annorum, caput huius gigantis necnon maxima pars corporis eius a stellis internis circumstantibusque omnino evaporabitur.


Imago crastina: Cometes perditus



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy