Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXIV septembris MMXXVI
Umbrae Quinque Supernovarum
Credita imaginis et iura auctoralia :
Stephane Vetter, Yann Sainty
Text: Cecilia Chirenti (NASA GSFC, UMCP, CRESST II)
Explicatio: Umbrae quinque supernovarum in hac imagine insigni apparent. Quae imago apud Speculatorium Oukaïmeden in Maroco, per ducentas fere horas observationis confecta, magnam caeli partem ostendit — spatium scilicet magnitudine aequale mille plenis lunis iuxta se positis — in sidere Aurigae sitam. A sinistra ad dextram, quinque reliquiae supernovarum in hoc campo visibiles sunt: G181.1+9.5, G182.4+4.3, G179.0+2.6, G180.0−1.7 (Sh2-240, sive Nebula Vermiculata), et G178.2−4.2. Hae in imagine adnotata insignitae sunt, una cum grege stellarum aperto M37 et Nebula Gyrini. Dum unaquaeque explosio in spatium expandebatur, corticem crescentem gasii concussi necnon structuras subtiles filiformes creavit, quae coloribus rubro (hydrogenium) et caeruleo (oxygenium) depinguntur. Hae antiquae stellarum explosiones seorsim acciderunt; variis intervallis a Terra distant (usque ad aliquot milia annorum lucis) et aetates aestimatas habent quae ad decem milia annorum vel plura pertinent. Homines primi eas fortasse ut novas stellas fulgidas conspexerunt, quae per hebdomades vel menses paulatim evanescebant.
Imago crastina: Quid sequitur?
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin