Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXIV augusti MMXXVI

Cometa 220P Erumpit

Credita imaginis et iura auctoralia : Spilios Asimakopoulos


Explicatio: Cometa 220P inopinato splendescit. Ordinario tempore cometa periodicus 220P/McNaught tam obscurus est ut ad eum conspiciendum telescopio opus sit. Duae tamen eruptiones inopinatae hoc anno eum circiter viginti milies solito clariorem reddiderunt, ita ut nunc etiam per binoculares conspici possit atque in imaginibus photographicas diuturnae expositionis appareat. Ut exspectabatur, cometa 220P Solem inter Martem et Iovem circumire pergit, periodo quae quinque annos excedit. Imago diuturnae expositionis hic proposita, ante decem dies in Africa Australi capta, caput cometae viride atque lucidum et brevem caudam pulverulentam ostendit. Causae tam insignium eruptionum cometae 220P adhuc ignotae sunt, sed fortasse efficiuntur emissione gasii sub superficie congesti aut motibus internis, quasi terraemotibus cometariis. Mense Octobri, cometa 220P ad distantiam circiter unius intervalli inter Terram et Solem a Terra praeteribit. Deinde celeriter languescere exspectatur, dum iter retro ad longinquam orbitæ suae partem incipit.


Imago crastina: Luna obscura



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy