Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXIII iulius MMXXVI
Nubes Magellanica Maior
Credita imaginis et iura auctoralia :
Monica Mesa
Text: Cecilia Chirenti
(NASA GSFC, UMCP, CRESST II)
Explicatio: Num umquam aliam galaxiam propriis oculis conspexisti? Imago hodierna Nubem Magellanicam Maiorem (LMC) ostendit, unam ex proximis vicinis Viae Lacteae nostrae. Si usquam ad meridiem latitudinis XX graduum septentrionalium versaris (quo tamen longius ad meridiem, eo melius), eam oculis nudis conspicere potes, si locum caelo obscuro petis, procul ab urbibus magnis atque pollutione luminis. Haec est galaxia nana irregularis, circiter centum sexaginta trium milium annorum lucis a nobis remota, atque sodalis Coetus Localis galaxiarum. Quamvis parva sit, cuius massa universa ad decimam vel quintam fere partem massae Viae Lacteae respondeat, Nubes Magellanica Maior stellas summa cum alacritate gignit. Quod fortasse ex vi gravitatis partim oritur, quae per aestus gravitatorios a Via Lactea in Nubem Magellanicam Maiorem exercetur. Nonnulli astronomi etiam praedixerunt eam post circiter duo miliarda annorum cum Via Lactea collisuram esse.
Imago crastina: Annus CLXXXV p.Chr.n.
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin