Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXIII aprilis MMXXVI
Structura Universi Magna Scala
Credita imaginis et iura auctoralia: Claire Lamman/DESI collaborationExplicatio: Haec est mappa universi. Instrumentum spectroscopicum energiae obscurae (DESI) apud Kitt Peak National Observatory quinquennale studium perfecit. Plus quam XLVII miliones galaxiarum et quasariorum observavit atque mappam tridimensionalem circa Terram constituit. Imago hodierna particulam tenuem harum datorum ostendit: intervalla nigra indicant ubi galaxia nostra obiecta longinqua obscurat. Textura subtilis in inserto structuram universi magna scala demonstrat. Lux ex remotissimis galaxiis hic visis per XI miliarda annorum ad Terram pervenit. Galaxiae per totam historiam cosmicam congregantur sub viribus inter se certantibus gravitatis et energiae obscurae, quae expansionem universi accelerat. Prima analysis eventuum DESI innuit energiam obscuram, quam Albert Einstein constantem cosmologicam descripsit, fortasse non omnino constantem esse. Sed adhuc exspectanda est analysis totius iam completi congeriei datorum. Natura energiae obscurae maximum mysterium cosmologiae manet.
Imago crastina: Luna iuvenis et stellae sorores
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin