Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XX martius MMXXVI
Aequinoctium Vernum apud Observatorium Teide
Credita imaginis et iura auctoralia: Juan Carlos Casado (Starry Earth, TWAN)
Explicatio: Momentum astronomicum hodiernum aequinoctii fit hora XIV:XLVI UTC (die XX Martii). Tunc Sol aequatorem caelestem transgreditur ad septentrionem movens in itinere suo annuo per caelum Terrae, ver initium in hemisphaerio boreali et autumnum in australi significans. Tum dies et nox per orbem terrarum fere aequales sunt. Re vera, imagines tam diurnae quam nocturnae aequinoctii verni apud Observatorium Teide in Tenerifa, Insulis Canariis Hispaniae, in hoc composito caeli prospectu adhibitae sunt. Plus quam mille imagines lente oculi piscis captae sunt et in hoc opere aequinoctiali coniunctae. Motus Solis ad occasum vergentis secundum aequatorem caelestem die aequinoctii sequitur lineam claram, rectam atque obliquam, ex serie expositionum diurnarum per sex horas captarum. Post solis occasum, imagines nocturnae vestigia stellarum rettulerunt, aequatore caelesti ut linea recta et arcubus concentricis circa polum caelestem septentrionalem prope Polarem in summo dextro et polum australem ultra marginem inferiorem sinistrum (infra horizontem Teide). In parte anteriori conspicitur vertex longinquus montis ignivomi Teide atque aedificium pyramidale laboratorii solaris observatorii.
Imago crastina: NGC MCCC et comites
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin