Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XIX ianuarius MMXXVI
CTB I: Nebula Medullaris
Credita imaginis et iura auctoralia: Pierre Konzelmann
Explicatio: Quid hanc nebulam insolito fulgore animat? CTB I est testa gasi dilatantis, relicta cum stella ingentis massae in regione constellationis Cassiopeiae ante circiter decem milia annorum explodit. Stella verisimiliter detonata est cum elementa prope nucleum defecerunt, quae per fusionem nuclearem pressionem stabilientem creare possent. Inde orta reliquia supernovae, formae cerebrum referens et ideo Nebula Medullaris appellata, adhuc luce visibili micat ob calorem ex conflictu cum gasi interstellari circumdante genitum. Cur autem etiam luce X-radiata fulgeat, adhuc quaestionis est. Una ex hypothesibus statuit pulsarem energicum tunc creatum esse, qui nebulam vento rapido extrorsum ferente alit. Huius indicii secuta, pulsar radiis radiofonicis repertus est, qui videtur ab explosione supernovae eiectus esse celeritate plus mille chiliometrorum per secundum. Quamvis Nebula Medullaris magnitudine lunae plenae appareat, adeo tamen tenuis est ut imago proposita expositione quattuor et octoginta horarum, per telescopium parvum in Texia Civitatum Foederatarum capta, conficienda fuerit.
Imago crastina: CTB I: Nebula Medullaris
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin