Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XIX aprilis MMXXVI

Oculus in Via Lactea

Credita imaginis et iura auctoralia: Miguel Claro (TWAN, Dark Sky Alqueva)


Explicatio: Num umquam stellas in oculis habuisti? Videtur oculus ad sinistram tales habere, immo etiam ad plures stellas intueri. Haec imago e viginti septem tabulis composita anno 2019 capta est apud Ojas de Salar in deserto Atacamensi Chiliae. Oculus ipse parva est lacuna, quae caelum nocturnum obscurum reddit, dum Via Lactea superne curvatur. Fascia Viae Lacteae, quae lenis videri potest, re vera ex miliardis stellarum constat, sed filamentis pulveris lucem absorbentis atque nebulis rubris micantibus ornatur. Praeterea Iuppiter (paulo ad sinistram arcus galactici) et Saturnus (paulo ad dextram) conspiciuntur. Lumina oppidorum parvorum horizontem insolite verticalem punctant. Saxosus locus circa lacunam quibusdam magis similis videtur superficiei Martis quam Terrae nostrae.


Imago crastina: Spatium apertum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy