Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XVIII martius MMXXVI
Cygnus et Arbor Solitaria
Credita imaginis et iura auctoralia:
2025 Horacio Lander / AstroHoracio
Text: Keighley Rockcliffe (NASA GSFC, UMBC CSST, CRESST II)
Explicatio: Arbor sola in prato quieto apud Guadalaiaram in Hispania stat, contra regionem Cygni supra surgentem velut flammae in caelo nocturno delineata. Haec profunda imago nocturna e pluribus expositionibus composita est, quae latitudinem claritatis et colorum ostendit quam oculi humani per se plene percipere non possunt. Cygni regio, plus quam mille vicibus amplitudinem angularis Lunae plenae excedens, caelum quasi incendit formatione stellarum activa, ubi nubes gasi et pulveris sub gravitate comprimuntur donec fusio nuclearis incipiat et stellae novae nascantur. Hae stellae gasium hydrogenii circumiectum ionizant, ita ut rubro lumine fulgeat, dum fila pulveris interstellaris partem eius luminis absorbent atque umbras obscuras per caelum iaciunt. Cygnus thesaurus est rerum caelestium, inter quas praecipue notandae sunt nebulae Velum, Lunula et Pelecanus, necnon Cygnus X-I, primum foramen nigrum confirmatum. Cygnus adhuc novas scientiae cognitiones praebet, inter quas recens exemplar trium dimensionum anuli Cygni, ope Observatorii X-radiorum Chandra effectum.
Imago crastina: Medusa!
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin