Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XVI oktobris MMXXVI
Stationem Spatialem Internationalem Persequentes
Credita imaginis et iura auctoralia : Eric Holland
Explicatio: Die Martis, XIII mensis Octobris, ante auroram, rocca *Falcon 9* una cum nave spatiali *Dragon* in caelum ascendit, orbem humilem circum Terram petitura. Haec pellicula, quae cursum temporis acceleratum (Anglice *timelapse*) ostendit, apud Indian Harbour Beach in Florida capta est. Postquam e Complexu XL (Space Launch Complex 40) apud Promunturium Canaveral (Cape Canaveral Space Force Station) emissa sunt, *Falcon* et *Dragon* Stationem Spatialem Internationalem (ISS) persequuntur, in missione XXXV a NASA ordinata ad commeatus in orbem vehendos. Opportuno tempore, ipsa statio spatialis a parte superiore in conspectum venit. Cum fere octo secundae ex triginta pelliculae secundis praeterissent, vestigium luminosum stationis ISS apparuit, versus horizontem "descendens". Prima et secunda partes roccae *Falcon 9* ab invicem discedunt, dum nubes fumi—formam medusae referens—magnifice expanditur et iam lucem Solis orientis accipit. Circiter vicesima secunda parte pelliculae, series actionum primae partis cernitur: scilicet reditus, ingressus in atmosphaeram, et accensio motorum ad appulsum tutum efficiendum. Dum secunda pars roccae stationem ISS versus horizontem remotum sequitur, nubes illa, medusae similis, in caelo ante auroram adhuc fluitat—etiam postquam prima pars roccae feliciter in "Zona Appulsus XL" (Landing Zone 40) in Terra descendit.
Imago crastina: Elementa digitalia in spatio
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin