Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XV oktobris MMXXVI
Via Lactea supra Manhattam
Credita imaginis et iura auctoralia : Jason Kurth, Ty Buckley
Explicatio: In urbe quae numquam dormit, lumina urbana stellas obscurant. Quis credidisset Viam Lacteam in hoc caelo conspicuam esse posse? Haec imago per colum captata est quod maiorem partem lucis visibilis excludit, solum autem lucem in parte spectri electromagnetici "prope-infrarubra" — quae minus energiae quam lux visibilis habet — admittit. Ingeniosa apparatus dispositio plurimam lucem adventiciam ab urbe ortam arcet: nam quamquam veteres lampades candescentes et nonnulla lumina neonica in spectro prope-infrarubro adhuc lucent, lampades fluorescentes et illae quae diodis emittentibus lucem (LED) utuntur, non lucent. Stellae scilicet in spectro prope-infrarubro quoque splendent! Haec imago nos admonet omnes sub eodem caelo vivere; astronomia autem nobis omnibus facultatem praebet plura cognoscendi de loco generis humani in Universo.
Imago crastina: Statio Spatialis Internationalis (ISS) persequenda
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin