Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XV ianuarius MMXXVI

Plato et Alpes Lunares

Credita imaginis et iura auctoralia: Luigi Morrone


Explicatio: Crater Plato, fundo obscuro, latitudine fere LXIV milium passuum, et solis lumine illustrati Alpes Lunares in hac acri telescopica Lunae imagine eminent. Dum Alpes Terrae per innumerabilia saecula ex collisione tabularum continentium paulatim exstiterunt, Alpes Lunares ex repentino ictu ortae esse videntur, quo ingens lacus impactus, Mare Imbrium, effectus est. Infra iuga montium campus aequior, lava olim perfusus, cernitur. Linea recta praeclara montes secans est Vallis Alpium, quae Mare Imbrium cum septentrionali Mare Frigoris coniungit, in dextram superiorem tendens, longitudine fere CVIII milium passuum et latitudine usque ad VII milia passuum. Mons clarus et magnus ad dexteram infra craterem Platonis Mons Albus appellatur. Cum aer careat neque nix adsit, Alpes Lunares ad hiemales ferias parum idoneae sunt. Tamen, cursor CL librarum in Luna pondus tantum XXV librarum haberet.


Imago crastina: Imagines e spatio



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy