Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XV aprilis MMXXVI
ISS Lunam Transit
Credita imaginis et iura auctoralia: Sébastien BorieExplicatio: Minime — hoc non est navis aliena in Lunam descendens! Haec est imago Stationis Spatialis Internationalis (ISS) dum transitum ante Lunam incipit. ISS in orbita terrestri humili (LEO) versatur, ubi Terram circiter singulis XC minutis circumvolat. Per XXV annos, cotidie XVI circuitus perficiens, ISS multa corpora caelestia nota quasi fortuito “intercepit”, inter quae Venerem, Martem, Saturnum atque Solem. Milia experimentorum, a peritis ex plus quam centum nationibus ductorum, in ISS peracta sunt. Crystallorum proteinorum cultura in levitate exigua inter prima experimenta fuit et adhuc ad novas curationes medicas confert. Astronautae ISS incrementum plantarum, reditum aquae, valetudinem humanam aliaque student, ut missiones Artemidis sustineant, quae homines longius quam umquam antea ferent. Proxima vice cum noctu foris eris, conare ISS per caelum celeriter transeuntem animadvertere!
Imago crastina: Caelum nocturnum in Brasilia
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin