Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XII oktobris MMXXVI
Iuppiter et Satellites
Credita imaginis et iura auctoralia : Chirag Upreti
Explicatio: Quot satellites cernere potes? Optima responsio est quinque: quattuor Iovem circumeuntes et Lunam Terram circumeuntem. Haec imago plurium satellitum fieri potuit quia Luna Terrae proxima hebdomade recta ante Iovem transiit. Imago proposita est series expositionum, tempore fere coniunctionis factarum, apud Westchester in civitate Novo Eboraco Civitatum Foederatarum. Pars falcata Lunae Terrae a sole illustrata, ad sinistram inferiorem, nimis lucida apparet, dum pars nocturna, ad dextram superiorem, lumine a Terra reflexo tenuiter illuminatur. Supra Lunam nostram, fere in linea recta dispositi et ab imo ad summum enumerati, apparent satellites Iovis Galileiani nitidi: Ganymedes, Io, Callisto, Europa. Callisto, Ganymedes et Io Luna Terrae maiores sunt, dum Europa paullo minor est. Navis spatialis automataria NASAe, Iuno nomine, nunc Iovem circumit atque ad tres horum satellitum proxime accessit.
Imago crastina: Scala ad caelum
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin