Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XII ianuarius MMXXVI
Pulvis Meteori
Credita imaginis et iura auctoralia: Xu Chen
Explicatio: Quid huic meteoro accidit? Dum per aerem Telluris transit atque incalescit, exteriores partes deponit. Repentinae enim altissimaeque temperatura non solum clarum illum fulgorem per tractum praeceps excitant, sed etiam saxum glaciemque, ex quibus meteor constat, liquefaciunt atque in vaporem agunt, unde pulvis oritur. Ventus in aëre hunc pulverem intra paucos proximos secundos dispergit, ita ut post paucas tantum minutas nulla iam vestigia conspiciantur. Magna tamen pars pulveris tandem ad Terram subsidet. Imago proposita medio mense Decembri capta est, eodem tempore quo imber meteorum Geminidarum ferebatur. In summo ad sinistram est Sirius, clarissima stella caeli nocturni; in primo autem conspectu apparent Huangshan, Montes Flavi orientalis Sinarum, nebula obruti.
Imago crastina: A Sole missa
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin