Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


X septembris MMXXVI

LDN 1295: Nebula Camelopardalis

Credita imaginis et iura auctoralia : Alessandro Merga
Text: Cecilia Chirenti (NASA GSFC, UMCP, CRESST II)


Explicatio: Qualem tibi hanc imaginem videri putas? Multi camelopardalim ad dextram spectantem cernunt, collo in altum extento cruribusque longis gradum facientibus (quamquam nonnulli potius sciurum videant). Imago proposita LDN 1295 exhibet, quae etiam Nebula Camelopardalis vocatur, in sidere reginae Aethiopiae mythicae (Cassiopeiae) sitam. Hoc corpus in Catalogo Lyndsiano Nebularum Obscurarum invenitur, quem anno MCMLXII composuit astronomus Americana Beverly Lynds, quae inter mulieres astronomiae astrophysicaeque studium colentes viam aperuit. Nebulae obscurae sunt nubes pulveris gasique inter stellas sitae, quae lucem visibilem stellarum post se iacentium intercipiunt. Hae nebulae saepe obscurae sunt atque artificibus imagines caelestes capientibus difficultatem praebent. Cur formas animalium vultusque in nebulis, nubibus, immo ubique fere cernimus? Hoc fit propter *pareidoliam*, id est propter propensionem nostram ad formas notas quaerendas. Pareidolia animalibus commodum evolutionis afferre potest, exempli gratia ad praedatores dignoscendos (et vitandos).


Imago crastina: Rotatio libera



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy