Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
IX oktobris MMXXVI
Crater Stickney
Credita imaginis et iura auctoralia : HiRISE, MRO, LPL (U. Arizona), NASA
Explicatio: Crater Stickney, maximus crater in Phobo (satellite Martis), nomen trahit a Chloe Angeline Stickney Hall, mathematica et uxore astronomi Asaph Hall. Asaph Hall utrumque satellitem Planetae Rubri anno MDCCCLXXVII detexit. Cum diametrum plus novem chiliometrorum habeat, Stickney paene dimidiam partem diametri ipsius Phobi aequat; tanta autem fuit magnitudo eius, ut ictus, qui craterem effecit, satellitem parvulum paene comminuerit. Haec imago crateris Stickney et regionum circumiacentium, coloribus auctis, a camera HiRISE in speculatro *Mars Reconnaissance Orbiter* posita capta est, dum illud mense Martio anni MMVIII intra spatium sex milium chiliometrorum a Phobo praeterveheretur. Quamquam vis gravitatis in superficie Phobi (qui asteroides simulat) minor est quam millesima pars gravitatis Terrestris, vestigia indicant materiam solutam per temporis cursum secundum parietes interiores crateris delapsam esse. Regiones subcaeruleae prope marginem crateris superficiem fortasse recentius detectam indicare possunt. Origo singularum linearum in superficie insculptarum obscura est, sed fortasse ad vires aestuosas, quibus Phobos propinqua orbita movens afficitur, vel ad ipsum ictum craterem creantem pertinet.
Imago crastina: Pars aversa
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin