Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
VIII martius MMXXVI
Arbor Aurorae
Credita imaginis et iura auctoralia: Alyn Wallace
Explicatio: Ita vero — sed potestne arbor tua hoc facere? In imagine conspicitur mira coincidentia inter ramos obscuros arboris propinquae et splendorem clarae aurorae longinqua. Pulchritudo aurorae — una cum similitudine quasi arbori vicinae responderet — photographum adeo fascinavit ut paulisper etiam oblivisceretur imagines capere. Ex certo angulo visa, arbor ipsa auroram pro foliis habere videbatur. Fortunate, antequam aurora in aliam figuram mutaretur, ad se rediit atque hoc momentum rarum et mirabile comprehendit. Aurorae plerumque excitantur explosionibus solaribus: electrones enim altae energiae, circa CL chiliometra supra Terram, in atmosphaeram incidunt atque lucem gignunt. Haec insolita societas terrae et caeli mense Martio anni MMXVII in Islandia visa est.
Imago crastina: Magni cerebri
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin