Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


V oktobris MMXXVI

M CIV: Flumina aestuaria Galaxiae Petasi

Credita imaginis et iura auctoralia : Engelbert Vollmer


Explicatio: Imago accurata Galaxiae Petasi (Anglice *Sombrero*) res inopinatas patefacit. M CIV hoc nomine appellatur quia, temporibus expositionis brevioribus, petasum refert. Insigne huius ingentis galaxiae proprium est margo obscurus ex pulvere constans, qui centrum disci galaxiae cingit. Expositio autem multo diuturnior praeterita turbulenta revelat: apparet enim corona lucida et nebulosa, quae ultra discum centralem longe patet atque multas stellas indistinctas continet. Mirum in modum, intra hanc nebulam stellarem formae conspiciuntur, inter quas anulus obliquus. Hae formae necnon flumina aestuaria argumenta nova praebent M CIV praeterita violenta habuisse atque procul dubio ex concursu et coalitu galaxiarum minorum ortam esse. Lux triginta fere milies milena annorum spatio ad nos pervenit a Galaxia Petasi, quae diametrum centum quinquaginta milium annorum lucis habet. Imago proposita per septem dies medio anno MMXXVI in Namibia capta est.


Imago crastina: Subrisus



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy