Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
V augusti MMXXVI
Radii in Anulo B Saturni
Credita imaginis et iura auctoralia :
Brad Croslin
Text:Keighley Rockcliffe (NASA GSFC, UMBC CSST, CRESST II)
Explicatio: Ne terrearis umbris quasi spectralibus radiorum Saturni! Hodie proponimus imaginem temporis decursu compositam, fere duarum horarum spatio captam, quae Saturnum cum anulis suis nunc procedentibus nunc retrorsum quasi redeuntibus ostendit. Dies Saturnius decem tantum horas durat; itaque duae horae observationis iam magnam partem conversionis eius complectuntur. Si diligenter aspexeris, umbra quaedam paene larvalis apparet ac rursus evanescit, dum anulus B Saturni circumagitur. Observationes per complura decennia a Voyager II, Cassini atque Hubble peractae demonstraverunt speciem horum radiorum pro temporum anni Saturnii vicibus mutari. Quemadmodum Terra, ita etiam axis conversionis Saturni ad planum orbitae circa Solem inclinatus est. Tempore aequinoctii Saturnii anuli minus a Sole declinant, atque planeta lumen Solis ventumque solarem aequabilius accipit. Quamquam origo horum radiorum adhuc incerta manet, fieri potest ut sint umbrae et repercussiones lucis pulveris glacieique supra anulos leviter suspensarum. Ea suspensio fortasse ex interactionibus electromagneticis inter ventum solarem et campum magneticum planetae oritur.
Imago crastina: COSMOS
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin