Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


IV oktobris MMXXVI

Arcus Iridis Supernumerarii supra New Jersey

Credita imaginis et iura auctoralia : ASD NASA / GSFC NASA Science Activation Michigan Tech. U.


Explicatio: Ita vero — sed potestne arcus tuus hoc facere? Postquam reliquiae procellae tropicae Florence anno 2018 litus Jerseyense in New Jersey, USA, transierunt, Sol ex una parte rursus apparuit; ex altera autem aliquid admodum insoliti se ostendit: quasi porticus iridum. Per proximam dimidiam horam, photographi eiusque filiae magno gaudio, vividi arcus iridis supernumerarii modo apparebant, modo evanescebant; saltem quinque eorum in hac una imagine capti sunt. Arcus iridis supernumerarii tantum formantur cum guttae aquae cadentes paene omnes eiusdem magnitudinis sunt, atque plerumque minus quam unum millimetrum diametro habent. Tum lux Solis non solum intra guttas pluviae reflectitur, sed etiam interferentiam efficit, phaenomenon undulatorium simile circulis in superficie stagni ortis cum lapis in aquam iacitur. Re vera, arcus supernumerarii nisi natura undulatoria lucis explicari nequeunt; eorum autem exsistentia, iam ineunte saeculo XIX observata, inter prima indicia habita est quibus natura undulatoria lucis confirmabatur.


Imago crastina: Spatium apertum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy