Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
IV martius MMXXVI
Shapley 1: Nebula Planetaria Annularis
Credita imaginis et iura auctoralia: Peter Bresseler; Text: Keighley Rockcliffe (NASA GSFC, UMBC CSST, CRESST II)
Explicatio: Quod ad te quasi respiciens videtur non est oculus cosmicus, sed Shapley 1, nebula planetaria pulchre symmetrica. Shapley 1, quae etiam Fine Ring Nebula sive PLN 329+2.1 appellatur, in australi caelo constellationem Normae quasi gemma exornat. Haec nebula oritur ex stella cui massa prope massam Solis nostri fuit, quae iam fomite consumpto exteriores suas partes in spatium effudit. Oxygenium in iis stratis expulsum splendore suo circularem coronam efficit. Punctum centrale lucidum re vera est systema binarium: nana alba, id est nucleus stellarum reliquus postquam exteriores partes in spatium proiectae sunt, atque alia stella quae cum ea circa centrum commune singulis 2.9 diebus circumit. Forma annularis Shapley 1 ex eo provenit quod systema quasi desuper conspicimus; id etiam ostendit quomodo stellae centrales structuram nebularum planetariarum afficere possint.
Imago crastina: Sol ebulliens
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin