Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


III maius MMXXVI

Columnae et Iacula Trifidae

Credita imaginis et iura auctoralia: NASA, ESA, STScI; Obrada: J. DePasquale (STScI)


Explicatio: Columnae pulveris montibus interstellaribus similes sunt. Durant quia densiores sunt quam regiones circumiectae, sed paulatim ab ambitu hostili exeduntur. In imagine proposita a Telescopio Spatii Hubble conspicitur finis ingentis columnae gasi et pulveris in Nebula Trifida (M XX), columna minore sursum eminente atque insolito iaculo ad sinistram superiorem tendente distinctus. Multi puncti lucidi sunt stellae nuper formatae. Stella prope finem columnae minoris lente radiis stellae multo clarioris, supra imaginem positae, gasi sui accrescentis spoliatur. Iaculum fere per annum lucis extenditur nec sine illuminatione externa conspici posset. Dum gas et pulvis e columnis evanescunt, fons stellarum huius iaculi nunc occultus intra proximos viginti milia annorum fortasse patebit.


Imago crastina: Intra Terram



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy