Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


III aprilis MMXXVI

In Rete Captum: Coniunctio Foraminum Nigrorum in Nebula Tarantulae

Credita imaginis et iura auctoralia: Artwork: Carl Knox (OzGrav, Swinburne University of Technology);
Astrophotography: Blake Estes & Christian Sasse, iTelescope.net; Text: Cecilia Chirenti (NASA GSFC, UMCP, CRESST II)


Explicatio: Quomodo videre possumus quod invisibile est? Foramena nigra in nocte cosmica obscura facile conspici non possunt, sed astronomi ea deprehendunt per effectus gravitatis in materiam, lucem et ipsum spatium-tempus. Imago proposita ostendit illustrationem quae simulationem systematis binarii foraminum nigrorum in extremo “saltu mortis” coniungit cum imagine astrophotographica Nebulae Tarantulae in fundo. Etsi foramina nigra lucem non emittunt, iter radiorum lucis flectunt, quasi lens gravitatoria agentes. Quo fit ut nebula valde deformata appareat, annulos Einsteinianos atque imagines multiplices effingens. Nebula Tarantulae in Magna Nube Magellanica sita est, galaxia nana quae inter satellites Viae Lacteae numeratur, circiter centum sexaginta milia annorum lucis distans. Id est plus quam mille vicibus propius quam quaevis coniunctio binaria foraminum nigrorum hactenus detecta. Fortasse talem coniunctionem tam prope domum numquam deprehendemus!


Imago crastina: Pixella in spatio



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy