Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


II novembris MMXXVI

Nubes Longa in Marte

Credita imaginis et iura auctoralia : ESA, DLR, FU Berlin;
Processing & License: J. Cowart


Explicatio: Quid hanc nubem in Marte, insolite longam, efficit? Haec nubes mira — quae "Nubes Elongata Montis Arsia" (Anglice: *Arsia Mons Elongated Cloud* sive AMEC) appellatur et primum anno MCMLXXVII a speculatro *Viking Orbiter 2* (NASA) observata est — recentius accuratiusque a speculatro robotico *Mars Express* (ESA) depicta est. Imago hic proposita anno MMXVIII capta est. Nubes haec solum temporibus veris et aestatis, atque tantum horis matutinis, oritur. Cum e glacie aquae constet, mechanismus ille usitatus — quo crystalli nubium circa particulas pulveris formantur — hic locum habere non potest, propter tenuitatem atmosphaerae Martianae et inopiam pulveris in altioribus eius partibus. Opinio praecipua est pulverem in hoc processu non intervenire. Postquam nubes prope vulcanum "Montem Arsia" formata est, ventus eam longius propellit, ita caudam efficiens quae plus quam mille quingenta chiliometra patere potest. Studia ad has nubes melius intellegendas pergent; quae cognitio fortasse adiuvabit ut plenius intellegamus quomodo nubes in Terra formentur.


Imago crastina: Feles spectata



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy