Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


II iunius MMXXVI

Reliquiae Supernovae Velae

Kredit za sliku & autorska prava: José Mtanous


Explicatio: Explosio quidem finita est, sed consequentiae adhuc permanent. Circiter duodecim milia annorum abhinc, stella satis ordinaria in constellatione Vela subito explosa est, punctum lucis insolitum efficiens, quod hominibus prope initia historiae litteris traditae viventibus brevi tempore conspici potuit. Strata exteriora stellae in medium interstellare impacta sunt, undam concussionis excitantes quae etiam hodie conspici potest. Imago proposita, per sexaginta horas in regione Khomas Namibiae collecta, partem illius ingentis atque filamentosae undae concussionis in luce visibili ostendit, emissionibus hydrogenii (rubris) et oxygenii (caeruleis) singulariter illustratam. Dum gas e stella displosa recedit, dissipatur atque cum medio interstellari reagit, lucem per multas colores et regiones energiae gignens. In medio Reliquiarum Supernovae Velae manet pulsar, stella densitate materiae nuclearis comparabilis, quae plus quam decies intra unum secundum circum axem suum convertitur.


Imago crastina: Spatium apertum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy