Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


I maius MMXXVI

Catena Markariani

Credita imaginis et iura auctoralia: Chuck Ayoub


Explicatio: Prope cor Virginis Gregis Galactici, series galaxiarum quae Catena Markariani appellatur per hunc campum telescopicum extenditur. In margine dextro inferiore imagine figitur a praeclaris galaxiis lenticularibus M LXXXIV (infra) et M LXXXVИ, ex quibus lenem catenæ arcum sursum ad sinistram sequi potes. Prope medium conspicies par galaxiarum inter se agentium NGC MMMMCDXXXVIII et NGC MMMMCDXXXV, quas nonnulli Oculos Markariani vocant. Aestimatur ipse Grex Virginis circiter quinquaginta miliones annorum lucis distare atque esse proximus grex galacticus. Cum usque ad duo milia galaxiarum sociarum contineat, vim gravitationalem manifestam in nostrum quoque Coetum Localem exercet. Intra Gregem Virginis saltem septem galaxiae in Catena Markariani concorditer moveri videntur, dum aliae fortasse casu tantum eiusdem catenae partes apparere possunt.


Imago crastina: Titanis conspectus



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy