Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXIX decembris MMXXV

M I: Nebula Cancri

Credita imaginis et iura auctoralia: Alan Chen


Explicatio: Hoc est reliquum quod manet, cum stella explodit. Nebula Cancri, ex supernova orta quae anno MLIV p. Chr. n. observata est, filamentis obscuris et miris repleta est. Haec filamenta non solum summa complexitate constant, sed etiam minorem massam habere videntur quam illa quae in ipsa supernova expulsa est, atque celeritate maiore moveri quam ex explosionis liberae natura exspectetur. Imago exhibita ab astronomo amatorem facta est Leesburgi in Florida Civitatum Foederatarum Americae, per tres noctes mense superiore. In tribus coloribus primariis capta est, addita tamen subtiliore structura quae ex emissione propria gasii hydrogenii oritur. Nebula Cancri circiter decem annos lucis patet. In ipso centro nebulae pulsar iacet: stella neutronica, Sole aequiparanda mole, sed magnitudine tantum parvae urbis. Pulsar Cancri fere triginta vicibus in singulis secundis convertitur.


Imago crastina: Cometes artificialis



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy