Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXX decembris MMXXV

Cometa artificialis

Credita imaginis et iura auctoralia: Wang Chao


Explicatio: Ita quidem — sed potestne cauda tua hoc efficere? Non potest. Quod enim cernis, cauda cometae non est. Imago exhibet sollerter superpositam seriem temporis lapsi satellitum coetūs, qui una Terram mense Iunio circumibant. Hi sunt imprimis satelles communicationum Starlink, in orbita terrestri humili positi, qui lumen Solis ante ortum eius ad regiones Mongoliae Interioris, in Sina, reflectebant. Quamvis satelles oculo humano ut puncta appareant, expositiones camerae viginti secundorum eos in breves lineas convertērunt. Hodie plus quam novem milia Starlink satellitum in orbita versantur, atque alii fere singulis hebdomadibus emittuntur. Aliae quoque constellationes satellitum iam praeparantur.


Imago crastina: Cataracta caelestis



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy