Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXV novembris MMXXV
Cometa Lemmon et Via Lactea
Credita imaginis et iura auctoralia: Lin Zixuan (Tsinghua U.)
Explicatio: Quomodo Cometa Lemmon specie optima apparuit? Exemplum hic ostenditur, quod tria caelestia spectacula exhibet, omnia diversis in intervallis posita. Proximum spectaculum sunt montes nive tecti Meili, pars Himalayarum in Sina. Medium miraculum est Cometa Lemmon, hoc mense ineunte ad formam pulcherrimam perductus, monstrans non solum albam caudae pulveris trahentem ad dextram, sed etiam caeruleam caudam ionicam a vento solari distortam ad sinistram porrectam. Longe in sinistra parte conspicitur magnificus planum centrale Viae Lacteae, plenum obscuro pulvere, nebularum rubrarum, atque miliardorum stellarum Soli similium. Cometa C/MMXXV AVI (Lemmon) iam evanescere incipit dum ad exteriores partes Systematis SolarIs redit; montes autem Himalayorum paulatim erodentur per proximum miliardum annorum. At Via Lactea multo diutius permanebit — novas montes novosque cometas formans — per multa miliarda annorum in futurum.
Imago crastina: Immensa globi stellarum moles
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin