Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXVI novembris MMXXV
M15: Campus profundus globularis
Credita imaginis et iura auctoralia: Alvaro Ibanez Perez
Explicatio: Stellae, velut apes, circa centrum globularis conglobationis M15 circumvolitant. Sphaera centralis centum milium stellarum plus minusve ex primis temporibus Galaxiae nostrae relicta est atque centrum Viae Lacteae perpetuo circumit. M15, una ex circiter centum quinquaginta conglobationibus globularibus quae supersunt, nota est quod etiam per solas binocularias facile conspici potest, quod in suo centro densissimam stellarum frequentiam habet quae hodie nota est, atque quod magnam copiam stellarum variabilium et pulsarum continet. Imago proposita M15 confecta est coniungendo expositiones valde longas—universo tempore ad 122 horas—itaque tenuissimas nebulas gasorum pulverisque ante ingentem globum stellarum revelat. M15 ad triginta quinque milia annorum lucis abest, versus constellationem Equi Alati (Pegasi).
Imago crastina: Spatium apertum
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin