Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XVII octobris MMXXV

Ida et Dactylus: Asteroides et Luna

Credita imaginis et iura auctoralia: NASA, JPL, Galileo Mission


Explicatio: Hic asteroides lunulam habet. Navis automatica Galileo, quae anno MCMXCIII ad systema Iovis explorandum iter faciebat, in longa peregrinatione interplanetaria duos asteroides obviam habuit atque photographice comprehendit. Secundus planeta minor quem depinxit, CCXLIII Ida, inventus est lunulam possidere. Parva illa luna, Dactylus appellata, solum circiter unum et sextam partem chiliometri patefacta est et in imagine ad dexteram punctum parvum conspicitur. Contra Ida multo maior est, circiter LX chiliometra longa et XXV lata. Re vera Dactylus prima luna asteroidis umquam reperta fuit. Nunc autem multi asteroides lunas habere cognoscuntur. Nomina Ida et Dactyli ex mythologia Graeca sumpta sunt.


Imago crastina: Imago 3D



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin

e-astronomy