Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XVIII octobris MMXXV
Bennu in Triorama
Credita imaginis et iura auctoralia: NASA, GSFC, U. Arizona
Explicatio: Indue oculos rubro–caeruleos et quasi iuxta asteroidam CI DCCCCLV Bennu iuxta fluitare videare. Forma huic corpori minori instar trochi versantis est, cum saxis multis asperrimam superficiem complentibus; mundus iste exigus Systematis Solaris amplitudine fere aedificio Empire State comparari potest, id est minus quam D metra transversus. Imagines quibus haec triorama constructa est a PolyCam in nave OSIRIS-REx die III Decembris MMXVIII captae sunt, e distantia circiter LXXX chiliometrorum. Cum exemplari e superficie saxea huius asteroidis sumpto, OSIRIS-REx regionem Bennu mense Maio MMXXI reliquit. Navis autem automatica specimen feliciter ad mundum suum natalem mense Septembri MMXXIII reportavit.
Imago crastina: LXVIIP
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin