Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XVII novembris MMXXV
Cauda Vagans Cometae Lemmon
Credita imaginis et iura auctoralia: Ignacio Fernández
Explicatio: Quid accidit caudae cometae Lemmon? Responsum in vento spirat — in illo vento Solis. Hic continuus fluxus particularum electricarum e Sole nuper valde varius fuit, cum Sol eruptiones energiae, CME, emitteret quae particulas a cometa ipsomet emissas propellerent atque deflecterent. Inde efficitur cauda ionica caeruleo colore tincta cometae C/2025 A6 (Lemmon), quae non solum mirifice subtilis est, sed etiam inusitatos flexus capit. Haec imago composita diuturni temporis, mense superiore apud Alfacar in Hispania capta, hoc tumultum ionicorum in parte interiore Systematis Solaris expressit. Cometa Lemmon nunc obscurior fit dum a Terra et Sole recedit atque in exteriores Systematis Solaris regiones revertitur.
Imago crastina: Via Lactea Radiophonica
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin