Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XVIII novembris MMXXV

Plana Galactica: Radio contra Visibile

Credita imaginis et iura auctoralia: Radio: S. Mantovanini & the GLEAM team; Visible: Axel Mellinger (milkywaysky.com)


Explicatio: Quomodo Via Lactea in undīs radiophonicīs apparet? Ut id accuratius perspiceretur, GLEAM zonam mediam nostrae galaxiae perscrutatus est lumine radiophonicae altae resolutionis, quod a Murchison Widefield Array in Australia captum est. In imagine mobiliter praebita, dum lente procedit, lumen radiophonicum (71–231 MHz) ad sinistram cernitur, lumen autem visibile — ex eodem campo — ad dextram. Dissimilitūdines tam magnae sunt, quod pleraque obiecta aliter in radio quam in luce visibili fulgent, atque lux visibilis a proximo pulvere interstellari saepe impeditur. Haec discrimina praesertim manifesta fiunt in regione versus centrum galaxiae, circiter tertiā parte itineris visā. Inter multa insignia quae in radio apparent, maculae rubrae lucidae plerumque sunt reliquiae supernovarum stellarum explosarum, regiones vero caeruleo colore pictae sunt „officinae stellarēs”, ubi multae stellae iuvenes fulgent.


Imago crastina: Magna V



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy