Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XVI novembris MMXXV
Planum Annulorum Saturni Transgrediens
Credita imaginis et iura auctoralia: NASA, ESA, JPL, ISS,Cassini Imaging Team; Obrada: Fernando Garcia Navarro
Explicatio: Si hic est Saturnus, ubi sunt anuli? Cum “appendices” Saturni anno 1612 evanuerunt, Galilaeus causam intellegere non potuit. Postea illo saeculo intellectum est illas Saturni protuberantias revera anulos esse, atque, cum Terra planum annulorum transiret, anulos ex acie spectatos evanescere visuros esse. Id fit quod anuli Saturni in plano continentur quod, proportione, multo tenuius est quam novacula. Nostris temporibus, navis robota Cassini, quae Saturnum ab anno 2004 ad annum 2017 circum orbem secuta est, planum annulorum Saturni saepe transiit. Series imaginum talis transitus mensis Februarii anni 2005 e magno archivo imaginum rudium Cassini in interrete a Fernando Garcia Navarro, amatore Hispanico studiosissimo, reperta est. Hic picta, digitaliter decisa et coloribus repraesentativis instructa, exhibetur effectus mirandus. Planum tenue annulorum Saturni in caeruleo apparet, zonae et nubes in superiore atmosphaera Saturni in aureo lucent. Singula annulorum Saturni in umbris altis obscuris videri possunt. Lunae Dione et Enceladus ut tumores in anulis apparent.
Imago crastina: Cauda cometae insolita
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin